Series sermonum in quibus de lingua Latina, de litteris Latinis, de rebus denique Latinis Latine disserimus. A Patricio Owens et Thoma Keeline edita.
In quo Thomas breuiter de uita et operibus, fusius de quaestione philosophica disputat: quid significat "intellegere"?
In quo iterum uota nuper suscepta ac consuetudines legendi tractamus. Aut Caesar aut nihil -- uel potius, memento te esse puluerem!
In quo de Latinitate minus litterata colloquimur: nihil tractatur nisi nugae philologicae. mentio fit elephantorum.
In quo colloquimur de uotis susceptis quae ad nouum annum spectant ac magnam mouemus quaestionem: qui textus Latinos legere atque intellegere uelint, eos quantum etiam in litteris Graecis uersari oportet?
In quo Thomas solus breuiter de ualetudine sua, de schola quadam futura, de carmine iucundo (et grammatico!) loqui conatur.
Fruamini feriis hiemalibus!
Ligamen ad carmen ("La perifrastica passiva"): https://youtu.be/FqUHqK2OeFY
Tertius sermo, in quo de itineribus aestiuis colloquimur. mentio fit illius Reginaldi Foster, conuenticulorum, aquae frigidae, castellorum Caledonicorum -- quidquid hac aestate fecimus huius sermonis farrago est.