Nonne prorsus cum mensis Septembris principium sit, cum iam operam dare debeamus... nonne pulchrum est meminisse quam gratum sit nihil facere? ecce novum colloquium!
Si aliquando artem musicae didicistis, iamne animadvertistis non omnes eodem modo discere? Ecce colloquium una cum diversis amicis ex diversis terris!!! Quid de vobis? quomodo didicistis? litteris? nominibus? Ah! et iam scimus causa nominum et ordinis!
Ecce novcum colloquium de conventu Culturae Classicae huius anni quod Lucenti fuit hoc mense Aprile. Non solum multa nova audivimus de etiam... Lyram et audire et canere potuimus!In principio huius incisionis et in fine parvam partem concenti lyrae a Lina Palera facto audire potestis!
Aliqua mira et miranda inventa sunt nuper in locis archeologicis et loquentes atque loquentes... quos locos alcheologicos notos iam vidistis? quae videre vultis? ecce nostra!
Hodie mirum in modo non latine sed tandem graece loquimur! nec solae! multa iucunda facta sunt inter conventum Matritensem nomine OURANOS... estisne parati ad linguam Graecam? et ad iucundas insanias nostras?(Nolite curare... revertemur ad linguam Latinam in insequente colloquio)
Hac aestate iterum, ut solemus, in conventu Matritensi nomine CAELVM adfuimus, et ea quae fecerimus vobis narramus... nec solae! sed multi amici nobiscum colloquuntur! Quid de seminariis? quid de scholis? audite ut sciatis!Gratias maximas agimus amicis qui partem ceperunt! iucundissimum fuit vos in Foro habere!
Post tot tot menses silentii tandem Forum revivere potuit! ubinam fuimus tot menses? quae acciderunt ut tam diu sileremus? ecce!
Felicem faustumque annum novum habeatis omnes! nonne optimum esset eum incipere una cum potione illa Socolatae? ecce novum colloquium de dulcissimo illo cibo quem amamus!Non tandem ad diem Nativitatis colliquium hoc in lucem edere potuimus... sed hoc modo optime incipit annus novus!
Post colloquium de potione sinica... nonne unum de potione illa notissima Arabica faciendum erat? ecce!
Salvete omnes! ecce novum colloquium in Foro Romano!Adveniunt frigora hiemalia... nonne aptissimum tempus est ad potiones Sinicas (sive Theam) bibendam? placetne vobis? si ita est, quae nobis comentare potestis?
Res mira facta est Anne venit Pragam! Incidimus hoc colloquium cum quibusdam aliis Bohemis - inter quos numerantur ipsi magistri universitatis.
Ecce novum colloquium! Casu duo optima conventicula paene eodem tempore fuerunt et de ambobum loqui possumus! Unquamne in conventicula Latina haec adfuistis? (Difficultates fuerunt cum uno microphono, igncoscatis, solvimus quam optime potuimus strepitus), utinam placeat!
Ecce secunda pars colloquii de conventu CAELVM VIII una cum Roderico incisum...Si orationem aditialem a Beato Helvetio dictam audire vultis, (operae pretium est!) ecce ligamen: https://youtu.be/UNaqy25PfFI
Post longam moram... Ecce novum colloquium! hic casus nostros aestivos et casus etiam in vita nostra nunc cotidiana narramus... sumarium est nos maxime insanire!
Utinam vobis placeat!
Ecce colloquium de die Latinitatis qui celebraverunt in Bohemia!!! nonne perplacuisset adesse? canem aliquantilum insanum etiam adfuit parumper et computatorium Annam fefelit interea...
In hoc colloquio loquimur an liceat uti telephonis in scholis, et quomodo possint uti inter scholas.
Hodie celebratur dies librorum ergo... ecce novum colloquium de libris! Tandem loquimur de libro ubi Romani et Graeci adsunt! Non autem Anna et Lida tantum, sed etiam Rodericus loquitur in hoc colloquio! Non omnia bona sunt... sed, ut semper, utilia inveniuntur ubique in libris! et vos? legistisne an in animo habetis?
Ecce colloquium incissum prorsus una septimana postquam primum impetum factum est... id est die tertio. Mirum est, fortasse, argumentum nunc audire, sed etiam est bonum exemplum ut videatur quomodo res mutari possint celeriter atque id quod exspectamus ac credimus... quid de vobis? Quid vos, post unum mensem, creditis nunc?
Post maximam pausam... et postquam computatorium Annae MAXIME deliravit... EN NOVUM COLLOQUIUM!!! In hoc colloquio non tantum nos duae sed etiam alii amici, (auditoribus noti!) de scholis in diversis terris loquuntur! quid de vobis? quid censetis? estne vobis aliud systema scholarum? narrate nobis!
Gratias maximas agimus @DichterWahn , @SalviSitisPod et Emmanueli! utinam vobis placeat!